ACTus V
sc. i
SYRVS [SERVOS] DEMEA [SENEX]
SY. Edepol, Syrisce, te curasti molliter
lauteque munus administrasti tuom.
abi. sed postquam intus sum omnium rerum satur, 765
prodambulare hic lubitumst. DE. Illud sis uide:
exemplum disciplinae eccum. SY. Ecce autem hic adest
senex noster. quid fit? quid tu es tristis? DE. Oh, scelus!
SY. Ohe iam: tu uerba fundes hic, sapientia?
DE. Tu si meus esses... SY. Dis quidem esses, Demea, 770
ac tuam rem constabilisses. DE. exemplo omnibus
curarem ut esses. SY. Quam ob rem? quid feci? DE. Rogas?
in ipsa turba atque in peccato maxumo,
quod uix sedatum satis est, potasti, scelus,
quasi re bene gesta. SY. Sane nollem huc exitum. 775
sc. ii
DROMO [PVER] DEMEA [SENEX] SYRVS [SERVOS]
DR. Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. SY. Abi.---
DE. Quid Ctesiphonem hic narrat? SY. Nil. DE. Eho, carnufex,
est Ctesipho intus? SY. Non est. DE. Quor hic nominat?
SY. Est alius quidam, parasitaster paululus:
nostin? DE. Iam scibo. SY. Quid agis? quo abis? DE. Mitte me. 780
SY. Noli inquam. DE. Non manum abstines, mastigia?
an tibi iam mauis cerebrum dispergam hic? SY. Abit.
edepol comissatorem haud sane commodum,
praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam?
nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum 785
aliquo abeam atque edormiscam hoc uilli. sic agam.