ACTus V
sc. iii
MICIO DEMEA [SENES DVO]
MI. Parata a nobis sunt, ita ut dixi, Sostrata:
ubi uis... quisnam a me pepulit tam grauiter fores?
DE. Ei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
o caelum, o terra, o maria Neptuni! MI. Em tibi, 790
resciuit omnem rem: id nunc clamat. scilicet,
paratae lites: succurrendumst. DE. Eccum adest
communis corruptela nostrum liberum.
MI. Tandem reprime iracundiam atque ad te redi.
DE. Repressi, redii, mitto maledicta omnia: 795
rem ipsam putemus. dictum hoc inter nos fuit
(ex te adeost ortum), ne tu curares meum
neue ego tuom? responde. MI. factumst. non nego.
DE. Quor nunc apud te potat? quor recipis meum?
quor emis amicam, Micio? numqui minus 800
mihi idem ius tecum ipse aequomst quod mecumst tibi?
quando ego tuom non curo, ne cura meum.
MI. Non aequom dicis. DE. Non? MI. Nam uetus uerbum hoc quidemst,
communia esse amicorum inter se omnia.
DE. Facete: nunc demum istaec nata oratiost. 805
MI. Ausculta paucis, nisi molestumst, Demea.
principio, si id te mordet, sumptum filii
quem faciunt, quaeso hoc facito tecum cogites:
tu illos duo olim pro re tollebas tua
quod satis putabas tua bona ambobus fore, 810
et me tum uxorem credidisti scilicet
ducturum: eandem illam rationem antiquam optine:
conserua, parce, quaere, fac quam plurumum
illis relinquas, gloriam tu istanc tibi.
mea, quae praeter spem euenere, utantur sine. 815
de summa nil decedet: quod hinc accesserit,
id de lucro putato esse omne. haec si uoles
in animo uere cogitare, Demea,
et mihi et tibi et illis dempseris molestiam.
DE. Mitto rem: consuetudinem ipsorum.. MI. Mane: 820
scio: istuc ibam. multa in homine, Demea,
signa insunt, ex quibus coniectura facile fit,
duo quom idem f:aciunt, saepe ut possis dicere
hoc licet inpune facere huic, illi non licet,
non quo dissimilis res sit, sed quo is qui facit. 825
quae ego inesse in illis uideo, ut confidam fore
ita ut uolumus. uideo sapere, intellegere, in loco
uereri, inter se amare. scire est liberum
ingenium atque animum: quouis illos tu die
redducas. at enim metuas, ne ab re sint tamen 830
omissiores paulo. o noster Demea
ad omnia alia aetate sapimus rectius;
solum unum hoc uiti senectus adfert hominibus:
attentiores sumus ad rem omnes, quam sat est:
quod illos sat aetas acuet. DE. Ne nimium modo 835
bonae tuae istae nos rationes, Micio,
et tuos iste animus aequos subuortat! MI. Tace:
non fiet. mitte iam istaec: da te hodie mihi:
exporge frontem. DE. Scilicet ita tempus fert,
faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio 840
cum primo luci ibo hinc. MI. De nocte, censeo:
hodie modo hilarum fac te. DE. Et istam psaltriam
una illuc mecum hinc abstraham. MI. Pugnaueris
eo pacto prorsum illi adligaris filium.
modo facito ut illam serues. DE. Ego istuc uidero: 845
atque ibi fauillae plena, fumi ac pollinis
coquendo sit faxo et molendo; praeter haec
meridie ipso faciam ut stipulam conligat;
tam excoctam reddam atque atram quam carbost. MI. Placet:
nunc mihi uidere sapere. atque equidem filium 850
tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet.
DE. Derides? fortunatus, qui isto animo sies.
ego sentio... MI. Ah, pergisne? DE. Iam iam desino.
MI. I ergo intro, et quoi rei est ei rei hunc sumamus diem.