ACTUS II

 

sc. i

SANNIO [LENO] BACCHIS [MERETRlX] muta

AESCHINVS [ADVLESCENS] PARMENO [SERVOS]

Reading Hints

SA. Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium: 155

subuenite inopi. AE. Otiose nunciam ilico hic consiste.

quid respectas? nil periclist: numquam, dum ego adero, hic te tanget.

SA. Ego istam inuitis omnibus. AE. Quamquamst scelestus, non committet hodie umquam iterum ut uapulet.

SA. Aeschine, audi, ne te ignarum fuisse dicas meorum morum, 160

leno ego sum. AE. Scio. SA. At ita, ut usquam fuit fide quisquam optuma.

tu quod te posterius purges, hanc iniuriam mihi nolle

factam esse, huius non faciam. crede hoc, ego meum ius persequar:

neque tu uerbis solues umquam, quod mihi re male feceris.

noui ego uostra haec: ‘nollem factum: ius iurandum iniuria hac 165

te esse indignum dabitur’ — quom ego indignis sim acceptus modis.

AE. Abi prae strenue ac fores aperi. SA. Ceterum hoc nihili facis?

AE. I intro nunciam tu. SA. Enim non sinam. AE. Accede illuc, Parmeno:

nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste: em sic uolo.

caue nunciam oculos a meis quoquam oculis demoueas tuos, 170

ne mora sit, si innuerim, quin pugnus continuo in mala haereat.

SA. Istuc uolo ego me ipsum experiri. AE. Em serua: omitte mulierem !

SA. O indignum facinus! AE geminabit nisi caues. SA. Ei misero mihi!

AE. Non innueram; uerum in istam partem potius peccato tamen.

i nunciam---SA. Quid hoc rei est? regnumne, Aesehine, hic tu possides? 175

AE. Si possiderem, ornatus esses ex tuis uirtutibus.

SA. Quid tibi rei mecumst? AE. Nil. SA. Quid? nostin qui sim? AE. Non desidero.

SA. Tetigin tui quicquam? AE. Si attigisses, ferres infortunium.

SA. Qui tibi magis licet meam habere, pro qua ego argentum dedi?

responde. AE. Ante aedes non fecisse erit melius hic conuicium; 180

nam si molestus pergis esse, iam intro abripiere atque ibi

usque ad necem operiere loris. SA. loris liber? AE. sic erit.

SA. O hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus?

AE. Si satis iam debacchatus es, leno, audi si uis nunciam.

SA. Egon autem debacchatus sum an tu in me? AE. mitte ista atque ad rem redi.185

SA. Quam rem? quo redeam? AE. iamne me uis dicere id quod ad te attinet?

SA. Cupio, aequi modo aliquid. AE. Vah, leno iniqua me non uolt loqui!

SA. leno sum, pernicies communis, fateor, adulescentium,

periurus, pestis: tamen tibi a me nulla ortast iniuria.

AE. Nam hercle etiam hoc restat. SA. Illuc quaeso redi, quo coepisti, Aeschine. 190

AE. Minis uiginti tu illam emisti (quae res tibi uortat male):

argenti tantum dabitur. SA. Quid? si ego tibi illam nolo uendere,

coges me? AE. Minume. SA. Namque id metui. AE. Neque uendundam censeo,

quae liberast: nam ego liberali illam adsero causa manu.

nunc uide, utrum uis? argentum accipere an causam meditari tuam? 195

delibera hoc, dum ego redeo, leno. — SA. Pro supreme Iuppiter,

minume miror qui insanire occipiunt ex iniuria.

domi me arripuit, uerberauit: me inuito abduxit meam.

ob malefacta haec tantidem emptam postulat sibi tradier. 200

uerum enim quando bene promeruit, fiat: suom ius postulat.

age iam cupio, si modo argentum reddat. sed ego hoc hariolor:

ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilico,

uendidisse me, de argento somnium: ‘mox: cras redi.’

id quoque possum ferre, si modo reddat, quamquam iniuriumst. 205

uerum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,

accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst.

sed nemo dabit: frustra ego mecum has rationes puto.