ACTUS I

sc. ii

DEMEA MICIO [SENES DUO]

DE. Ehem opportune: te ipsum quaerito.

MI. Quid tristis es ? DE. Rogas me, ubi nobis Aeschinus

sic est, quid tristis ego sim? MI. Dixin hoc fore?

quid is fecit? DE. Quid ille fecerit? quem neque pudet

quicquam nec metuit quemquam neque legem putat 85

tenere se ullam. nam illa quae antehac facta sunt

omitto: modo quid dissignauit! MI. Quidnam id est?

DE. Fores effregit atque in aedis inruit

alienas: ipsum dominum atque omnem familiam

mulcauit usque ad mortem: eripuit mulierem 90

quam amabat. clamant omnes indignissume

factum esse. hoc aduenienti quot mihi, Micio,

dixere! in orest omni populo. denique,

si conferendum exemplumst, non fratrem uidet

rei operam dare, ruri esse parcum ac sobrium? 95

nullum huius simile factum. haec quom illi, Micio,

dico, tibi dico: tu illum corrumpi sinis.

MI. Homine inperito numquam quicquam iniustiust,

qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.

DE. Quorsum istuc? MI. Quia tu, Demea, haec male iudicas. 100

non est flagitium, mihi crede, adulescentulum

scortari, neque potare: non est: neque fores

effringere. haec si neque ego neque tu fecimus,

non siit egestas facere nos: tu nunc tibi

id laudi ducis, quod tunc fecisti inopia. 105

iniuriumst: nam si esset unde id fieret,

faceremus. et tu illum tuom, si esses homo

sineres nunc facere, dum per aetatem licet,

potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,

alieniore aetate post faceret tamen. 110

DE. Pro Iuppiter! tu, homo, adigis me ad insaniam.

non est flagitium facere haec adulescentulum? MI. Ah,

ausculta, ne me optundas de hac re saepius.

tuom filium dedisti adoptandum mihi:

is meus est factus: siquid peccat, Demea, 115

mihi peccat: ego illi maxumam partem fero.

opsonat, potat, olet unguenta? de meo;

amat: dabitur a me argentum dum erit commodum;

ubi non erit fortasse excludetur foras.

fores effregit? restituentur; discidit 120

uestem? resarcietur. et —dis gratia—

est unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt.

postremo aut desine aut cedo quemuis arbitrum:

te plura. in hac re peccare ostendam. DE. Ei mihi!

pater esse disce ab illis qui uere sciunt. 125

MI. Natura tu illi pater es, consiliis ego.

DE. Tun consulis quicquam? MI. Ah, si pergis, abiero.

DE. Sicine agis? MI. An ego totiens de eadem re audiam?

DE. Curaest mihi. MI. Et mihi curaest. uerum, Demea,

curemus aequam uterque partem: tu alterum, 130

ego item alterum. nam curare ambos propemodum

reposcere illum est quem dedisti. DE. Ah, Micio!

MI. Mihi sic uidetur. DE. Quid istic? tibi si istuc placet,

profundat perdat pereat! nihil ad me attinet.

iam si uerbum unum posthac ... MI. Rursum, Demea, 135

irascere? DE. An non credis? repeton quem dedi?

aegrest; alienus non sum; si obsto ... em desino.

unum uis curem? curo. et est dis gratia,

quom ita lit uolo esse est; tuos iste ipse sentiet

posterius . . nolo in illum grauius dicere. — 140

MI. Nec nil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen

non nil molesta haec sunt mihi; sed ostendere

me aegre pati illi nolui. nam itast homo:

quom placo, aduorsor sedulo et deterreo,

tamen uix humane patitur; uerum si augeam    145

aut etiam adiutor sim eius iracundiae,

insaniam profecto cum illo. etsi Aeschinus

non nullam in hac re nobis facit iniuriam.

quam hic non amauit meretricem? aut quoi non dedit

aliquid? postremo nuper (credo iam omnium 150

taedebat) dixit uelle uxorem ducere.

sperabam iam deferuisse adulescentiam:

gaudebam. ecce autem de integro! nisi, quidquid est

uolo scire atque hominem conuenire, si apud forumst. —