ACTUS I

MICIO [SENEX]

sc. i

Storax! non rediit hac nocte a cena Aeschinus

neque seruolorum quisquam, qui aduorsum ierant.

profecto hoc uere dicunt: si absis uspiam

atque ibi si cesses, euenire ea satius est,

quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat 30

irata, quam illa quae parentes propitii.

uxor, si cesses, aut te amare cogitat

aut tete amari aut potare atque animo obsequi

et tibi bene esse soli, quom sibi sit male.

ego quia non rediit filius quae cogito et 35

quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit

aut uspiam ceciderit ac praefregerit

aliquid. uah, quemquamne hominem in animo instituere aut

parare quod sit carius quam ipse est sibi!

atque ex me hic natus non est, sed fratre ex meo. 40

dissimili is studiost iam inde ab adulescentia.

ego hanc clementem uitam urbanam atque otium

secutus sum et, quod fortunatum isti putant,

uxorem numquam habui. ille contra haec omnia:

ruri agere uitam, semper parce ac duriter 45

se habere, uxorem duxit, nati filii

duo: inde ego hunc maiorem adoptaui mihi:

eduxi a paruolo, habui, amaui pro meo;

in eo me oblecto: solum id est carum mihi.

ille ut item contra me habeat facio sedulo: 50

do, praetermitto, non necesse habeo omnia

pro meo iure agere: postremo, alii clanculum

patres quae faciunt, quae fert adulescentia,

ea ne me celet consuefeci filium.

nam qui mentiri aut fallere institerit patrem 55

hau dubie tanto magis audebit ceteros.

pudore et liberalitate liberos

retinere satius esse credo quam metu.