Cornelius Nepos, Fragment 59, The Letters of Cornelia
The authenticity of these letters putatively addressed by Cornelia to her son Gaius remains in dispute.
Verba ex epistula Corneliae Gracchorum matris ex libro Cornelii Nepotis de Latinis historicis excerpta: Dices pulchrum esse inimicos ulcisci. id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi esse videtur, sed si liceat re publica salva ea persequi. sed quatenus id fieri non potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque pereat.
3 *ulciscor -i, ultus/a sum take vengeance on
*atque and, than, as
4 quatenus insofar as
5 multo tempore multisque partibus a lot of the time and in a lot of places
6 profligo destroy, overthrow, dash to the ground
***
Eadem alio loco: Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem oportebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tolerare atque curare ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, utique quaecumque ageres, ea velles maxime mihi placere, atque uti nefas haberes rerum maiorum adversum meam sententiam quicquam facere, praesertim mihi, cui parva pars vitae restat. ne id quidem tam breve spatium potest opitulari, quin et mihi adversere et rem publicam profliges? denique quae pausa erit? ecquando desinet familia nostra insanire? ecquando modus ei rei haberi poterit? ecquando desinemus et habentes et praebentes molestiis desistere? ecquando perpudescet miscenda atque perturbanda re publica? sed si omnino id fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me facito quod lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi et invocabis deum parentem. in eo tempore non pudebit te eorum deum preces expetere, quos vivos atque praesentes relictos atque desertos habueris? ne ille sirit Iuppiter te ea perseverare, nec tibi tantam dementiam venire in animum. et si perseveras, vereor ne in omnem vitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute tibi placere possis.
1 eadem the same woman (i.e. Cornelia)
praeterquam besides
verbis conceptis if the words could be imagined (ablative absolute)
ausim (pf. subj. of audeo) I would venture, I would make bold
deiero (1) swear, take a solemn oath
4 partis acc, pl.
5-7 ut, uti clauses depend on curare; substantive clauses of result.
7 res maiores important matters
9 opitulor (1) help
adversor (1 depon.) oppose, set oneself against
10 pausa end, stop, respite
ecquando ever? when ... ever?
12 Snyder, "When will we stop both having vexations and offering to desist from them?"
13 perpudescit, -ere begin to feel very ashamed at impersonal verb with accusative and ablative (OLD)
14 petito imperative
tribunatus tribunate, office of the tribune
14-15 per me for my sake, as far as I am concerned
16 parento (1) sacrifice in honor of ones dead parents
18 sirit perfect subjunctive of sino