Three Letters of Augustus quoted in Suetonius Life of Claudius [3-4]
Nam avunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo certius cognoscatur, capita ex ipsius epistulis posui.
[4] "Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus sit? Sin autem e)lattw=sqai sentimus eum et bebla/fqai kai\ ei)j th\n tou= sw/matoj kai\ ei)j th\n th=j yuxh=j a)rtio/thta, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus ta\ toiau=ta skw/ptein kai\ mukthri/zein ei)wqosin. Nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, mh\ proupokeime/nou h(mi=n posse arbitremur eum gerere honores necne. In praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Silvani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit. Spectare eum circenses ex pulvinari non placet nobis; expositus enim in fronte prima spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem? Habes nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur. Licebit autem, si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae huius legendam."
Rursus alteris litteris: "Tiberium adulescentem ego vero, dum tu aberis, cotidie invitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. Qui vellem diligentius et minus metew/roj deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. Misellus atuxei= nam e)n toi=j spoudai/oij ubi non aberravit eius animus, satis apparet h( th=j yuxh=j au)tou= eu)ge/neia."
Item tertiis litteris: "Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam qui tam a)safw=j loquatur, qui possit cum declamat safw=j dicere quae dicenda sunt, non video."
Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit, et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos e parte sexta nuncuparet, legato quoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus.