Letter 7, Book I.11

 

C. PLINIUS FABIO IUSTO SUO S.

Olim mihi nullas epistulas mittis. Nihil est, inquis, quod scribam. At hoc ipsum scribe nihil esse quod scribas, vel solum illud unde incipere priores solebant "si vales, bene est; ego valeo." Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Ludere me putas? serio peto. Fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum. Vale.

Notes:

 

Review: irregular imperatives: dic, duc, fac, fer

 

HH01518A.gif (838 bytes) Back to letters index