Letter 6, Book I.9

C. Plinius Minutio Fundano Suo S.

Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet aut constare videatur, pluribus iunctisque non constet. Nam si quem interroges "hodie quid egisti?", respondeat "officio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit." Haec quo die feceris necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris. Tunc enim subit recordatio "quot dies quam frigidis rebus absumpsi." Quod evenit mihi, postquam in Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiam corpori vaco, cuius fulturis animus sustinetur. Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat: nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen me, cum parum commode scribo; nulla spe, nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor. O rectam sinceramque vitam, o dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius. O mare, o litus, verum secretum mouseion, quam multa invenitis, quam multa dictatis. Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade. Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere. Vale.

Notes and vocabulary:

Date: before Pliny's appointment to prefecture of Saturn

Address: Minutius Fundanus, addressed in several letters, he appears to have been consul and then proconsul in Asia under Hadrian.

For daily events, see Carcopino 184ff, 193ff.

 

Grammar points

Review:

New:

Project Topics

 

 

HH01518A.gif (838 bytes) Back to letters index