Letter 4, Book I, 5
C. Plinius Voconio Romano Suo S.
duskaqai/reton: est enim locuples factiosus, curatur a multis, timetur a pluribus, quod plerumque fortius amore est. Potest tamen fieri ut haec concussa labantur. Nam gratia malorum tam infida est quam ipsi. Verum, ut idem saepius dicam, exspecto Mauricum. Vir est gravis, prudens, multis experimentis eruditus, et qui futura possit ex praeteritis providere. Mihi et temptandi aliquid et quiescendi illo auctore ratio constabit. Haec tibi scripsi, quia aecum erat te pro amore mutuo non solum omnia mea facta dictaque verum etiam consilia cognoscere. Vale.Vidistine quemquam M. Regulo timidiorem humiliorem post Domitiani mortem? sub quo non minora flagitia commiserat quam sub Nerone, sed tectiora. Coepit vereri ne sibi irascerer; nec fallebatur, irascebar. Rustici Aruleni periculum foverat, exultaverat morte, adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam Stoicorum simiam appellat; adicit Vitelliana cicatrice stigmosum. Agnoscis eloquentiam Reguli. Lacerat Herennium Senecionem, tam intemperanter quidem ut dixerit ei Metius Carus, "quid tibi cum meis mortuis? numquid ego Crasso aut Camerino molestus sum?" quos ille sub Nerone accusaverat. Haec me Regulus dolenter tulisse credebat, ideoque etiam cum recitaret librum, non adhibuerat. Praeterea reminiscebatur quam capitaliter ipsum me apud centumviros lacessisset. Aderam Arrionillae, Timonis uxori, rogatu Aruleni Rustici; Regulus contra. Nitebamur nos in parte causae sententia Meti Modesti, optimi viri: is tunc in exilio erat, a Domitiano relegatus. Ecce tibi Regulus, "quaero" inquit "Secunde, quid de Modesto sentias." Vides quod periculum, si respondissem "bene," quod flagitium, si "male." Non possum dicere aliud tunc mihi quam deos adfuisse. "Respondebo" inquam "si de hoc centumviri iudicaturi sunt." Rursus ille "quaero quid de Modesto sentias." Iterum ego "solebant testes in reos, non in damnatos interrogari." Tertio ille "non iam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti sentias." "Quaeris" inquam "quid sentiam; at ego ne interrogare quidem fas puto de quo pronuntiatum est." Conticuit: me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso, utili fortasse, inhonesto tamen, laeseram nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram. Nunc ergo conscientia exterritus adprehendit Caecilianum Celerem, mox Fabium Iustum, rogat ut me sibi reconcilient. Nec contentus, pervenit ad Spurinnam: huic suppliciter, ut est cum timet abiectissimus, "rogo" inquit "mane videas Plinium domi, sed plane mane (neque enim diutius ferre sollicitudinem possum), et quoquo modo efficias ne mihi irascatur." Evigilaveram: nuntius a Spurinna: "venio ad te." "Immo ego ad te." Coimus in porticu Liviae, cum alter ad alterum tenderemus. Exponit Reguli mandata, addit preces suas, ut decebat optimum virum pro dissimillimo, parce. Cui ego "dispicies ipse quid renuntiandum Regulo putes: te decipi a me non oportet. Exspecto Mauricum" (nondum ab exilio venerat): "ideo nihil alterutram in partem respondere tibi possum, facturus quidquid ille decreverit; illum enim esse huius consilii ducem, me comitem decet." Paucos post dies ipse me Regulus convenit in praetoris officio: illuc persecutus secretum petit: ait timere se ne animo meo penitus haereret quod in centumvirali iudicio aliquando dixisset, cum responderet mihi et Satrio Rufo, "Satrius Rufus, cui non est cum Cicerone aemulatio, et qui contentus est eloquentia saeculi nostri." Respondi nunc me intellegere maligne dictum, quia ipse confiteretur; ceterum potuisse honorificum existimari. "Est enim" inquam "mihi cum Cicerone aemulatio, nec sum contentus eloquentia saeculi nostri. Nam stultissimum credo ad imitandum non optima quaeque proponere. Sed tu, qui huius iudicii meministi, cur illius oblitus es in quo me interrogasti quid de Meti Modesti pietate sentirem?" Expalluit notabiliter, quamvis palleat semper, et haesitabundus "interrogavi, non ut tibi nocerem, sed ut Modesto." Vide hominis crudelitatem, qui non dissimulet exuli nocere voluisse. Subiunxit egregiam causam: "scripsit" inquit "in epistula quadam, quae apud Domitianum recitata est, Regulus, omnium bipedum nequissimus"; quod quidem Modestus verissime scripserat. Hic fere nobis sermonis terminus. Neque enim volui progredi longius, ut mihi omnia libera servarem, dum Mauricus venit. Nec me praeterit esse Regulum
Date: the first month of 97, by reference to the ceremony of the praetors' new year
Address: Voconius Rufus, a literary equestrian, friend of Pliny from Saguntum in Spain, now resident in Italy, for whom Pliny secured senatorial status and other favors from Nerva and Trajan. Seven letters are addressed to him.
Subject and context:
"After Domitian's death [16 Sept. 96] there was a general attack in the Senate on the minor agents of his tyranny, the delatores of less than senatorial rank." [S-W]
Pliny is looking for a bigger fish and now picks on Regulus. (see Sherwin-White ad loc.)
Regulus gained fame as an advocate under Nero [between 64 and 68]. He successfully prosecuted three ex-consuls on capital charges and gained much in rewards, but ceased accusatio after death of Nero. [S-W]
"such men could not begin to rise without the fall of others, but this was in the oldest tradition of Roman public life."
The practice of accusation became disreputable only when professional advocates twisted the system for private profit and political advancement.
When a "tyrannical" Princeps was replaced, the minor figures in the accusations usually became counter-victims but the higher, more powerful figures usually survived.
Centumviri: courts concerned mostly with cases of inheritance
Notes and Vocabulary:
Grammar Points
Review:
- subjunctive with verbs of fearing -- dependent subjunctive
- indirect statement
- future passive periphrastic
- gerund
New:
- genitive with verbs of remembering and forgetting
- ablative of comparison (a category of Ablative of Separation)
Names:
- Marcus Regulus -- an informer under Nero and Domitian
- Rusticus Arulenus, A Stoice, victim of Regulus
- Vitellius, emperor for a few months in A.D. 69.
- Herennius Senecio, a friend of Pliny, put to death under Domitian, victim of Metius Carus.
- Metius Carus, a notorius informer
- M. Licinius Crassus -- put to death under Nero, victim of Regulus.
- Sulpicius Camerinus -- accused under Nero, but acquitted, victim of Regulus
- Arrionilla, wife of Timon, defended by Pliny
- Metius Modestus -- banished by Domitian
Project Topics:
- Treason trials and professional delatores [cf. under Tiberius]
- See Tacitus, Hist. IV.42