Letter 3, Book I, 4
C. Plinius Pompeiae Celerinae Socrui S.
Quantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsulano, in Perusino tuo. In Narniensi vero etiam balineum. Ex epistulis meis (nam iam tuis opus non est) una illa brevis et vetus sufficit. Non mehercule tam mea sunt quae mea sunt quam quae tua: hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me quam mei excipiunt. Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra deverteris. Quod velim facias, primum, ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris, deinde, ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope neglegenter exspectant. Nam mitium dominorum apud servos ipsa consuetudine metus exolescit, novitatibus excitantur probarique dominis per alios magis quam per ipsos laborant. Vale.
Address: Pompeia Celerina, his mother-in-law {The third wife Calpurnia had no living female relative closer than her aunt, IV.19, I.6, VII.11.1} [S-W]
Date: before 98
Content: describes a journey to Etruria.
Vocabulary and Notes:
Grammar Points:
Review:
New:
Project topics:
- Travel in Roman times
- Roman roads
- Inns