Letter 2, Book I, 3
C. Plinius Caninio Rufo suo S.
Quid agit Comum, tuae meaeque deliciae? quid suburbanum amoenissimum? Quid illa porticus verna semper? quid platanon opacissimus? quid euripus viridis et gemmeus? quid subiectus et serviens lacus? quid illa mollis et tamen solida gestatio? quid balineum illud, quod plurimus sol implet et circumit? quid triclinia illa popularia, illa paucorum? quid cubicula diurna, nocturna? Possident te et per vices partiuntur? an, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris excursionibus avocaris? Si te possident, felix beatusque es; si minus, unus ex multis. Quin tu (tempus est enim) humiles et sordidas curas aliis mandas et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis adseris? Hoc sit negotium tuum, hoc otium, hic labor, haec quies: in his vigilia, in his etiam somnus reponatur. Effinge aliquid et exclude quod sit perpetuo tuum. Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominum sortientur, hoc numquam tuum desinet esse, si semel coeperit. Scio quem animum, quod horter ingenium. Tu modo enitere ut tibi ipse sis tanti quanti videberis aliis si tibi fueris. Vale.
Address: Caninius Rufus, a wealthy landowner in Pliny's native Como who avoided the hustle and bustle of Rome and seems to have been preoccupied with his own affairs.
This is the first of a series of seven letters to Caninius Rufus. Of these six concern literature and three others encourage Caninius to work seriously on a materpiece of his own; by the ninth book Caninius has produced something.
Thematic Parallells:
- Horace IV.7 (Diffugere nives) and II.14 (Eheu fagaces, Postume, Postume)
- Lucretius III.894-901 (iam, iam non domus accipiet te laeta...)
Notes and Vocabulary:
Grammar points:
Review:
New: relative clause of purpose
Project topics: