Letter 14 [Book VI.20]
C. Plinius Tacito Suo S.
Ais te adductum literis quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi cupere cognoscere quos ego Miseni relictus (id enim ingressus abruperam) non solum metus verum etiam casus pertulerim. "Quamquam animus meminisse horret, incipiam." Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis (ideo enim remanseram) inpendi: mox balineum, cena, somnus inquietus et brevis. Praecesserat per multos dies tremor terrae minus formidulosus quia Campaniae solitus. Illa vero nocte ita invaluit ut non moveri omnia sed verti crederentur. Inrumpit cubiculum meum mater: surgebam, invicem, si quiesceret, excitaturus. Residimus in area domus, quae mare a tectis modico spatio dividebat. Dubito constantiam vocare an inprudentiam debeam; agebam enim duodevicesimum annum: posco librum Titi Livi et quasi per otium lego atque etiam, ut coeperam, excerpo. Ecce, amicus avunculi, qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam, securitatem meam corripit: nihilo segnius ego intentus in librum.
Iam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi languidus dies. Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus. Tum demum excedere oppido visum: sequitur vulgus attonitum, quodque in pavore simile prudentiae, alienum consilium suo praefert ingentique agmine abeuntis premit et inpellit. Egressi tecta consistimus. Multa ibi miranda, multas formidines patimur. Nam vehicula quae produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in contrarias partes, agebantur ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant. Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus. Certe processerat litus multaque animalia maris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes atra et horrenda ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta in longas flammarum figuras dehiscebat: fulguribus illae et similes et maiores erant.
Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius "si frater" inquit "tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos; si periit, superstites voluit: proinde quid cessatis evadere?" Respondimus non commissuros nos ut de salute illius incerti nostrae consuleremus. Non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo aufertur. Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria; cinxerat Capreas et absconderat; Miseni quod procurrit abstulerat. Tum mater orare, hortari, iubere quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem, se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego contra salvum me nisi una non futurum; dein manum eius amplexus, addere gradum cogo. Paret aegre incusatque se quod me moretur. Iam cinis, adhuc tamen rarus: respicio; densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur. "Deflectamus" inquam, "dum videmus ne in via strati comitantium turba in tenebris obteramur." Vix consideramus, et nox, non qualis inlunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine extincto. Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum: alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant: hi suum casum, illi suorum miserabantur: erant qui metu mortis mortem precarentur: multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos illos, aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant qui Miseni illud ruisse, illud ardere, falso sed credentibus, nuntiabant. Paulum reluxit; quod non dies nobis sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longius substitit, tenebrae rursus, cinis rursus multus et gravis. Hunc identidem adsurgentes excutiebamus: operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire mi
sero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem. Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit: mox dies verus, sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse, cum deficit, solet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere, tamquam nive, obducta. Regressi Misenum, curatis utcumque corporibus suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metus praevalebat: nam et tremor terrae perseverabat et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur. Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis periculum et exspectantibus, abeundi consilium, donec de avunculo nuntius. Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi, scilicet qui requisisti, inputabis, si digna ne epistula quidem videbuntur. Vale.
Notes and Vocabulary:
Additional Notes and Vocabulary.
Some web sites about Vesuvius, Pompeii, and Herculaneum
The date is August 24. Pliny describes his own and his mother's experiences at Misenum, while uncle Pliny was at Stabiae.
2-3 id... ingressus "after setting out on that [topic]." See end of letter 13.
quos (2) with metus (3)
4 a quotation from Vergil, Aeneid II. 12
6 mox as is usual in Silver Age Latin, "afterward", "next"
8 Campaniae solitus usual for Campania
9 invalesco, -ere, invalui become strong
11 area on open courtyard, outside the house
13 This line dates Pliny's birth.
16 illius that is matris
17 corripit chides, scolds
segnius slow sluggish; nihilo/non/haud segnius none the slower, with undiminished zeal
20-21 supply "we were"
22 visum [est] "it seemed best"
attonitus thunderstruck, confounded
28 resorbeo suck back, swallow again
31 vibratus shaken, agitated
32 discursus running to and fro, flash
33 fulguribus both ablative and dative in a rhetorical device called apo koinou. The dative is with similes, the ablative [of comparison] with mairores "flashes of lightning" [sheet lightning]
35 proinde therefore, in the same way
37-8 de salute illius incerti "uncertain about his safety" [his means uncle Pliny's the Elder]
39 effusus disorderly
41 Miseni ... abstulerat "removed from sight the promontory of Misenum"
45 addere gradum "to quicken [her] pace"
47-8 quae ... sequebatur "which, spread over the land like (in the manner of) a torrent, was following us."
52 quiritatus wailing, whining
53 vocibus noscitabant "they were trying to recognize them by their voices"
63 alioqui in some other way, otherwise
oblido squeeze together, crush to pieces
68 luridus dim, gloomy, murky
70 obduco draw before, cover over, overwhelm
71 utcumque whenever, somehow, however it might be, in some way or another
suspensus suspended, in suspense, anxious
74 ludificor ridicule, mock, turn into a joke