Letter 13 [Book VI.16]

 

C. Plinius Tacito Suo

 

Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis. Gratias ago: nam video morti eius, si celebratur a te, inmortalem gloriam esse propositam. Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi, ut urbes, memorabili casu quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit; multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet. Equidem beatos puto quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis.

Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal. Septembres, hora fere septima, mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque: poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes, incertum procul intuentibus ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est), oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo, quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat; candida interdum, interdum sordida et maculosa, prout terram cineremve sustulerat. Magnum propiusque noscendum, ut eruditissimo viro, visum.

Iubet Liburnicam aptari: mihi, si venire una vellem, facit copiam: respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat. Egrediebatur domo: accipit codicillos Rectinae Tasci inminenti periculo exterritae (nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga): ut se tanto discimini eriperet orabat. Vertit ille consilium et quod studioso animo incohaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse, non Rectinae modo sed multis (erat enim frequens amoenitas orae) laturus auxilium. Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum, recta gubernacula in periculum tenet, adeo solutus metu ut omnis illius mali motus, omnis figuras, ut deprenderat oculis, dictaret enotaretque. Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior, iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides, iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti "fortes" inquit "fortuna iuvat: Pomponianum pete."

Stabiis erat, diremptus sinu medio; nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur. Ibi, quamquam nondum periculo adpropinquante, conspicuo tamen, et cum cresceret, proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae, si contrarius ventus resedisset; quo tunc avunculus meus secundissimo invectus conplectitur trepidantem, consolatur, hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet: lotus accubat, cenat aut hilaris aut, quod aeque magnum, similis hilari.

Interim e Vesuvio monte pluribus in locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit, et quievit verissimo quidem somno. Nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab eis qui limini obversabantur audiebatur. Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat ut, si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur; quod tamen periculorum collatio elegit. Et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus inposita linteis constringunt: id munimentum adversus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina solabantur.

Placuit egredi in litus et ex proximo aspicere ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum. Innitens servulis duobus adsurrexit, et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo clausoque stomacho, qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat. Ubi dies redditus (is ab eo quem novissime viderat tertius), corpus inventum integrum, inlaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. Interim Miseni ego et mater--sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam. Unum adiciam: omnia me quibus interfueram quaeque statim, cum maxime vera memorantur, audieram persecutum. Tu potissima excerpes. Aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.

 

Notes and Vocabulary

Additional Notes and Vocabulary

Some web sites about Vesuvius, Pompeii, and Herculaneum

The death of Pliny the Elder in the Eruption of Vesuvius.

4 ut with indicative as, when

12 the date is August 24, A.D. 79, the time about 1 p. m.

19 exprimo squeeze out, imitate, represent

19-22 "For raised up on a very long trunk like thing, it was spreading out in sort of branches toward the top, I suppose, because [it had been] shot up by a fresh blast, and then, [it was] left by that as it grew weak or even overcome by its own weight, it [the cloud] was trailing off lengthwise.

23 prout according as, proportionately as, in proportion, as

24 ut "as was natural for"

29 discrimini dative of separation

30-1 maximo [animo] "with the spirit of a hero"

32 erat ... orae "because of its beauty the coastline was heavily populated"

42 diremptus sinu medio "separated by the bay [that lay] in between"

45 sarcina baggage, luggage

46 quo refers to ventus

53-55 "He kept repeating--to allay their fears--that because of the panic of the country people the fires abandoned and the deserted farmhouses were burning by themselves."

56-58 Pliny explains that his uncle snored rather loudly: this is his evidence [which he learned later from survivors who had heard it from outside the door] that his uncle really and truly was asleep. meatus animae "breathing, the passage of his breath."

59 oppleo fill completely

64 sub dio "under the open sky" [divum the sky]

70 solor, solari console, comfort, soothe, ease, mitigate

71-2 ecquid ... admitteret "whether the sea would at all permit" (whether it would be possible to sail)

76 ut ego colligo "as I gather" [assemble my facts]

77 caligo vapor, steam, smog, fog, heavy atmosphere

77-78 "His breath obstructed by the heavier smog and his windpipe closed, which was chronically weak, narrow and often inflamed ..."

85 persequor treat, explain, set forth

 

 

HH01518A.gif (838 bytes) Back to letters index