Letter 12 [Book VII.5]
C. Plinius Calpurniae Suae S.
Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primum, deinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam noctium partem in imagine tua vigil exigo, inde quod interdiu quibus horis te visere solebam ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt, quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caret, quo in foro amicorum litibus conteror. Aestima tu quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale. (VII. 5)
Pliny misses his wife.
2 inde for this reason
7 conteror I am being worn out