Letter 10, Book III.5

C. Plinius Baebio Macro Suo S.

Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes. Fungar indicis partibus atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam: est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. De iaculatione equestri unus: hunc, cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque conposuit. De vita Pomponi Secundi duo; a quo singulariter amatus hoc memoriae amici quasi debitum munus  exsolvit. Bellorum Germaniae viginti; quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella collegit. Inchohavit, cum in Germania militaret, somnio monitus: adstitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit, commendabat memoriam suam orabatque ut se ab iniuria oblivionis adsereret. Studiosi tres, in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis institit et perficit. Dubii sermonis octo: scripsit sub Nerone novissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum servitus fecisset. A fine Aufidi Bassi triginta unus. Naturae historiarum triginta septem, opus diffusum, eruditum, nec minus varium quam ipsa natura.

Miraris quod tot volumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absolverit? magis miraberis, si scieris illum aliquandiu causas actitasse, decessisse anno sexto quinquagesimo, medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis qua amicitia principum egisse. Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat, non auspicandi causa sed studendi, statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima, vel cum

tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem (nam ille quoque noctibus utebatur), inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod relicum temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe, quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat, aestate, si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet: dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque frigida lavabatur; deinde gustabat dormiebatque minimum: mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur, adnotabatur, et quidem cursim. Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse, huic avunculum meum dixisse "intellexeras nempe?" cum ille adnuisset, "Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus." Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a cena luce, hieme intra primam noctis, et tamquam aliqua lege cogente. Haec inter medios labores urbisque fremitum.

In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur: cum dico "balinei" de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere quasi solutus ceteris curis huic uni vacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studiis tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. Repeto me correptum ab eo cur ambularem: "poteras" inquit "has horas non perdere"; nam perire omne tempus arbitrabatur quod studiis non impenderetur. Hac intentione tot ista volumina peregit electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissime scriptos; qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Largio Licino quadringentis milibus nummum, et tunc aliquanto pauciores erant.

Nonne videtur tibi recordanti quantum legerit, quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia principis fuisse, rursus, cum audis quid studiis laboris inpenderit, nec scripsisse satis nec legisse? Quid est enim quod non aut illae occupationes inpedire aut haec instantia non possit efficere? Itaque soleo ridere, cum me quidam studiosum vocant, qui, si comparer illi, sum desidiosissimus. Ego autem tantum, quem partim publica partim amicorum officia distringunt? quis ex istis qui tota vita litteris adsident collatus illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat? Extendi epistulam, cum hoc solum quod requirebas scribere destinassem, quos libros reliquisset: confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare. Vale. (III. 6)

Notes and Vocabulary:

1  quod  "the fact that"

2 lectito: frequentative of lego, "gather eagerly" or "read often, avidly, or with attention"

2-3 fungar indicis partibus "I shall perform the role of an index"

5 De iaculatione equestri unus "on throwing from a horse", one book. The numbers beside the titles of the works indicate how many books.

praefectus alae "prefect of a regiment [wing]"

inchoho  begin

effigies  dream

13 adsereret "that he vindicate him from..."

novissimis annis  "in the last years"

Studiosi tres "three books on The Scholar"

14 ab incunabulis "from the cradle" [cf. incunabula] Cf. Quintilian

15 Dubii sermonis on bad grammar, diction, or usage; on ambiguity in language?

16 erectius "more lofty, elevated, ambitious"

17 servitus, -tutis, f. "slavery, servitude"

Thirty one books of history from the end of Afidius Bassus.

17-18 The famous Naturalis Historia has survived.

20 scrupulosa "requiring great care, full of minute detail," an apt description of the encyclopedic Natural Histories.

22 aliquandiu for a while, for some time

23 distentum impeditumque filled up and encumbered

qua ... qua as well ... as

25 lucubrare "work by lamplight"

Vulcanalibus August 23.

26 a multa nocte "from deep in the night"

27 sexta midnight; septima the first hour after midnight; octava the second hour after midnight.

29 instantis et deserentis agree with ___________

32 interdiu "during the day"

33 facilem "simple" easily digested and/or easily prepared

37 frigida supply aqua

39 cursim quickly, hastily

40 perperam incorrectly

42 nempe indeed: used in questions to ask for a more precise and emphatic statement of something already said: "oh, really?"

47 in secessu "on vacation"

49 de interioribus refers to the time actually in the water

52 manicis "with mittens": the sleeves of the tunic made long to wrap around the hands.

54-5 repeto me correptum ... cur "I recall that I was scolded [with the question] ... why ..."

57 intentio application

58 opisthographos "written on the back" (a Greek word)

60 cum procuraret "when he was procurator"

68 instantia perseverance

71 some predicate must be understood from the previous line.

72 collatus illi "compared to him"

Questions and projects:

Persons and things to identify:

 

 

HH01518A.gif (838 bytes) Back to letters index