Selections from Marcus Porcius Cato
De Agri Cultura
From the preface
Et virum bonum quom laudabant, ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque, rei quaerendae existimo, verum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortes et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt. Nunc ut rem redeam, quod promisi institutum principium hoc erit.
- sc. maiores nostri as subject
- genitive or supine, or as ad id institutum "for that undertaking..."
Chapter I
Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto, uti ne cupide emas neve opera tua parcas visere et ne satis habeas semel circumire. quotiens ibis, totiens magis placebit quod bonum erit. vicini quo pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit. et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exire possis. uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet, solo bono, sua virtute valeat. si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri, operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet aut mare aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona celebrisque. siet in his agris, qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia vendiderint, eos pigeat vendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. de domino bono colono bonoque aedificatore melius emetur. ad villam cum venies, videto, vasa torcula et dolia multane sient: ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto, quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. Scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est prima, si vino bono et multo est, secundo loco hortus inriguus, tertio salictum, quarto oletum, quinto pratum, sexto campus frumentarius, septimo silva caedua, octavo arbustum, nono glandaria silva.
- praedium farm
- niteo be sleek, prosper
- uti understand "see to it that" or take as an independent subjunctive clause
- uti result clause
- calamitosus causing great damage
- siet = sit
- solum soil
- in meridiem to the south
- operarius belonging to the working class, laborer
- aquarium watering place
- alienam disciplinam another's skill
- temere rashly, without cause
- torculus -a-um belonging to the press
- dolium, -i, n. a very large jar of globular shape with a wide mouth
- -ne whether
- pro ratione proportionately, correspondingly
- de omnibus agris "composed of all types of land"
- inriguus (irriguus) well-watered, supplied with water
- salictum willow thicket
- caeduus -a-um for cutting
- glandaria silva an acorn forest (used as fodder for the pigs)
Chapter II
Pater familias ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit, fundum eodem die, si potest, circumeat; si non eodem die, at postridie. ubi cognovit quo modo fundus cultus siet operaque quae facta infectaque sient, postridie eius diei vilicum vocet, roget quid operis siet factum, quid restet, satisne temperi opera sient confecta, possitne quae reliqua sient conficere, et quid factum vini, frumenti aliarumque rerum omnium.
. . .
Pecus consideret. auctionem uti faciat: vendat oleum, si pretium habeat, vinum, frumentum quod supersit vendat; boves vetulos, armenta delicula, oves deliculas, lanam, pelles, plostrum vetus, ferramenta vetera, servum senem, servum morbosum, et siquid aliut supersit, vendat. patrem familias vendacem, non emacem esse oportet.
- familias -as old genitive ending
- fundum farm, estate
- postridie the next day
- vilicus, -i, m. overseer of an estate, steward, bailiff
- armentum cattle for plowing
- deliculus, diminutive of delicuus lacking > blemished
- plostrum = plaustrum a wagon for hauling freight, cart
- vendax, emax < vendo, emo [sell, buy] + suffix -ax -acis tending to
